“Tandem rex crudelis Roma expulsus est. Numquam iam regem habebimus. In nova re publica cives liberi vitam liberam agent!” “Quid dicis? Num arbitraris nos liberos esse?” “Certe liberi sumus. Instituantur comitia! Consules nobis rationem reddant! Nemini oboediamus nisi legibus!” “At ubi sunt leges, ubi eas vides?” “Leges non videntur. Interroga senatores; ii enim leges memoria tenent.” “Stultus es. Nisi leges legere possumus, unde scimus eas leges fictas non esse? Scribantur ergo leges! Sed quomodo id impetremus?”